Auctoritas Politica Mundialis: The Latin Translation Of Caritas In Veritate Paragraph 67







67. Coram continuato mutuae terrarum orbis coniunctionis auctu, penitus animadvertitur, recedente etiam re oeconomica universali, necessitas tum Institutionem Nationum Unitarum, tum oeconomicum nummariumque inter Nationes ordinem reformandi, ut familiae Nationum notio re efficiatur. Necessitas quoque percipitur novas reperiendi formas ut responsalitatis tuendi principium perficiatur atque indigentioribus quoque Nationibus de communibus rebus decernendis efficax vox tribuatur. Id ad quandam politicam, iuridicam oeconomicamque structuram efficiendam prorsus necessarium videtur, ut internationalis cooperatio ad profectum solidalem inter omnes gentes obtinendum augeatur dirigaturque. Ut mundana oeconomia temperetur; ut crisi affectis oeconomiis subveniatur, ad ipsius deteriores condiciones vitandas itemque maiores inaequalitates prohibendas; ut tota armamentorum ademptio, ciborum pacisque securitas efficiantur; ut rerum natura servetur atque migrantium turmae ordinentur, oportet vera Auctoritas politica mundialis adsit, quae a Decessore Nostro beato Ioanne XXIII est iam adumbrata. Talis Auctoritas iure necesse est regatur, subsidiarietatis ac solidarietatis principia congruenter servet, bonum commune perficiendum curet, integram solidamque hominum progressionem sub lumine bonorum caritatis in veritate efficiat. Auctoritas sane haec ab omnibus est agnoscenda, quae reali potestate pollere debet, ut unicuique securitas, iustitiae observantia, iurium item tuitio praestentur. Ut liquet, facultate ipsa pollere debet suarum deliberationum observantiam sodalibus itemque simul disposita in internationalibus tribunalibus praecepta imperandi. His deficientibus rebus, inter Nationes ius, licet variis in provinciis magni profectus evenerint, periculum adit ne potestatibus fortissimorum inter se concertantibus temperetur. Populorum integra progressio atque inter Nationes cooperatio secum ferunt ut internationalis quaedam altioris gradus institutio subsidiarii generis ad globalizationem moderandam condatur atque ordini morali necnon coniunctioni inter moralia et socialia, politica et oeconomica et civilia munera consentaneus socialis ordo denique constituatur, quod in Nationum Unitarum Statuto iam continetur.

Comments

Popular Posts